De utraq; Latina nim. & Teutonica, Poësi Ingenium Clajo, Clajo dedit ore rotundo Teutona Musa loqui, Romula Musa loqui; Sic tamen, in facili ut siet haut discernere, utrinam ( Certe ego non ausim) palma ferenda siet. Sive etenim Latiæ licet indulgere Camenæ, ( Sic me Phœbus amet!) nil nisi mulsa canit. Seu vacat, atq; vocat Germanica Pieris, audit Parnassus (juro) dulcius ipse nihil. Hæc animos atq; illa trahit, rapit imò, volentes Sed rapit (ô, sine vi, vis violenta tamen! Haut magis, haut (sic credo) fides Thracis enthea Vatis Rexit, cum Silvas traxit & ille feras: Haut Amphyoniam, muros quæ condidit urbis Thebanæ, potior visa movere chelyn. Mirum igitur quid sit, modo si mea rustica Musa Obtutum Clai, victa rubore, fugit? Interea quam vis amet intime, & eminus istud ( ô rarum!) exemplum Musæ utriusq; colat? Joh. Georgius Styrzel, Rotenb. Tubarin. Consul. Mense Decemb. A. Ch. 1647. Anno 1648.