J.F.P.Q. Horrida præteritis mater Germania sêclis, ignorata Heliconi, & rarò cognita Musis, aspera sylvarum tenebris, gregibusq; ferarum plena cruentarum, rigidis inculta colonis, excoriata quibus præstabat bellua amictum, & Ceres optatas epulas, sitientibus amnis sufficiebat aquas, sibi nîl cupientibus ultrà, quàm premere imperio varios crudeliter hostes; temporis anfractu quo non exculta nitore est? Est ea facta biceps Parnassus: ea alma Sororum facta novensilium sedes, & regia Phœbi, blanda Oratorum nutrix, & patria Vatum, Eusebies, Themidos Mystas, cœtusque Medentum, Artificum turmas, (metuat quos Dædalus ipse, Architasve Tarentinus, celebrisve Lysippus,) amplexata, fovens, & multo munere mulcens. Roma rubens, cum Teutonicas fracta adspicit arces; hæccine, ait, vetus illa fuit spelunca ferarum? Vestimentorum quanto splendore superbit? Quas non lautitias expromit? Apitius escas hinc petat omnigenas, potumque Philoxenus optet. Unica deêrat adhuc genitalis cultio linguæ: & peregrina colebatur sartago loquendi. Nunc cùm seclorum lacrymabilis ultimat ætas, hæc quoque cura coquit Germanum, ut verba loquatur Germana, & pura, & nitida, expurgataque verba: omnibus ut pateat linguæ decus & Majestas; quæ nec Romulidæ molli, Græcove bibaci, nec grandi Hispano cedat, Gaollove novanti. Sed quibus extolli Vernacula nostra potissit laudibus ex merito, Clajus cras monstrat, Eoa pabula cùm fuerint animæ à Pastore reposta. Vos, Mecœnates, Huic perbreve tempus adeste, & nostris porrò studiis, veluti ante, favete. P.P. Norimb. 27. Octobr. Anni 1644. Johannes Michael