[An Theodor Speer] . . . . . riolam aucupantes, eae [?], quae [?] nobis benefecerunt, exprobrant. Quicquid benevolentiae vel ab aliis Patronis vel etiam abs Te ex sincero affectu ad salutem meam vel existimationem profectum est, illud ipsum divino numini ad remunerandum commendo, firma spe fretus, fore, ut tandem studiorum meorum fructus in exteris terris capiens publice testari possim, me patrocinio et amicitia non fuisse indignum. Noli vero hanc fidei mei ingenuitatem ita interpretari, ac si me abitus mei praecipitati poeniteret, noli etiam credere, me quoque absentem ex odio et iracundia Tibi imposterum officia humanitatis negaturum esse. Transeat fervor, transeat etiam nuperae disceptationis et acerbitatis memoria. Certe equidem ego illatam vel abs Tua levitate vel temeritate injuriam silentio et soluta inter nos familiaritate vindicabo, quod et Tu pariter facies. Accingor jam ad patriam relinquendam. Mitte relicta apud matrem Tuam, cui officiose gratias ago, lintea et vestem vetustam, quam hospiti Tuae commisi. Ceterum ita mecum agas, ut des fide Tua politica conqueri nequeam. Vale ultimum, et ut Tua etiam sors pededentim magis magisque valeat, prudentibus consiliis cura.