[Concives, animi dulcissima pignora, fratres] Concives, animi dulcissima pignora, fratres, Et tu, qui felix nomen, amice, tenes, Parthenopa reduces exultans dextra salutat, Musaque Pindæi portio parva chori. An non Herculeos dicam superâsse labores, E mensos spatio tam mala tanta brevi? Non loquor ardentes immiti sidere Soles, Qui non adsvetis langvida terga premunt. Sudans meta deest, non turbo pulveris atri, Qui luctatores obruat atque tegat. Adsunt incultæ fastidia longa, necesse est Quam bis cancrorum repere more, viæ. Sunt quibus in reditu terra humida maduit imbres, Qui vix supportent tam leve pondus, equi. Non desunt homines æternæ occasio rixæ Quosque viatori tædia ferre juvat. Scandere opus montes, opus est superare paludes, Invitum pisces quærere sæpe juvat. Sed sunt deliciæ merces optata laborum, Quas fovet in gravido Parthenopea sinu. Est aliquid, totas si pergustare liceret, Nec ceu Niliacas deproperanter, aquas. Non hic est requies, non hic est mansio certa, Nec possunt molli membra jacere toro. Totam subripuit cum lucem cura videndi Quæ mons, quæ vallis Neapolitana tenet. Nocte dein totâ fessos insecta lacessunt, Et mordax angit ruffa vel atra cohors. Est hæc hydra velut, quam si tua clava domavit, Surgit vindictam sævior illa petens, Esset opus totas insomnem ducere noctes Hanc si quis pestem perdomitare velit. Esset opus manibus venari semper apertis, Artes fœminei perdidicisse chori. Cum lux prima novo stellas deducit Olympo, Nec dum maturo percalet aura die. Membra levare decet, placidumque expellere somnum, Qui matutinæ frigora lucis amat. Ardua flammivomi scanduntur culmina montis, Et fallax Sisiphos ludit arena novos. Hic tristis campi species offertur adusti, Suspirat clades terra sonora suas. Luce sequente juvat fugientes quærere Bajas, Eque suis tumulis Puteolum eruere. Pars absorbta mari, pars flammis cessit & iræ Victoris, partem terra revulsa tegit. Primò hic Pausilipus squallenti nocte sepultis Pectora captivo pulvere tota tegit. Flavi dirus odor pergentes sulphuris angit, Non opus est tabaco, non opus helleboro. Repere per cellas, saxis hærere voluptæ est. Et sua præcipiti fidere colla jugo. Non satis in superas hic est enitier auras, Si non & terræ viscera visus adit. Alcidæ similes tentatis limen Averni, Quod paucis nummis nocte dieque patet. Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras Hoc opus hic labor est, est tamen arte minor. Sunt isthæc animis ludi quærentibus alta, Alcides superat, vos superatis idem. Non vos Elysii carcer suavissimus arvi Detinet, aut nobis invidet iste lacus. Ad nos lætantes, dulcissima triga, reditis, Pergite sic læti patrium adire solum. En mea jam vobis Silesia brachia tendit, Atque in complexus hospes amica ruit. Sat jam terrarum vidistis, satque locorum Vos casta aspectat Penelopeja domi. Ite domum saturi, tempus venit, ite laborum, Curaque vos faustæ posteritatis agat. Parvulus Æneas vestra sic ludet in aula: Qui, quæ vos olim, regna videre queat. Qui, quid mutatum, quæ sint perfecta, reversus, Barbato patri sæpe referre queat.