[150] Wider die Lästerzungen
Glossa.
1 1. ad Timoth. 1.
2 Olympius Episcopus Arrianus. SS. Trinit. publicè blasphemans, tribus ictus iaculis, ceu fulminib. consumptus. test. Paul. diac. l. 15. in Anastasio.
3 Iulianus apostata, blasphemus Imperator, in bello Persico, diuinitus || lancea inter costas percussus, sanguinē suum manu in cœlum iaculatus, exple ait, iram tuam Galilæe (ita Christum vocabat) vicisti: vicisti, etc. test. Sozom. Ruffin. Eutrop.
4 Lingua Nestorij à vermibus erosa, quod dixisset B. Virg. esse Christiparam, non Deiparam, etc.
5 Hæretici Hallas, oppidum prope Bruxellas statua B. Virg. miraculosa celebre, capere cum cogitarent, vnus ex ijs, Hans Zwick nomine, accedens ad vrbem, ego, ait, meis manibus Hallensi mulierculæ (ita vocabat statuam) nasum abscindam, audit virgo, procurans vt eidem plumbea glande ex vrbe emissa nasus auferatur. Cornel. à Lapid. in c. 24. Leuitici.
6 Alius inter Hollandos, cum B.V. Sichemensis Sacellum expilarent, fuit eques habens equum cæcutientem, is veniens ad Sacellum irridens dixit, si Maria hic facit miracula, illuminet meum equum. audit Virgo, visum equo || restituit, blasphemum vero ipsum excęcat. idem Cornel. ibid. ex oculatis testibus.
7 Niceph. l. 18. hist. c. 33. Damian. epist. 4. c. 13.
8 Iustinianus Imperator. in authen. const. 77. famem, pestilent. etc. ab irato Deo immitti propter blasphemias.
9 Eas vltimo supplicio extirpandas. ibid. & Cod. Theod. tit. 2.
10 S. V[i]ncent. feria 4. post Iudica. & Paul. Æmil. l. 7. hist. Franc. candentem laminam fronti blasphemi. iubente S. Rege inustam.
11 in illud, Matt. 26. blasphemauit. nō minus peccant, qui blasphemant Christum regnantem in Cœlis, quam qui crucifixerunt ambulantem in terris, etc. addit Theodor. q. 33. blasphemiæ merito aptatur lex & pœna homicidij, quia cum blasphemus Creatorem non possit interficere, ferit lingua.