[169] Amico Seidelio amicus Günther

Non indignor, Frater Charissime! At vero acerrime doleo me malae fidei nomine suspectum Tibi tandem quoque esse. Quid quaeso, Seideli amicissime! quid est quod uno ictu ac impetu magnum istud amicitiae robur concusserit? Quid est quod ardorem Tuum contra me adeo infestum armaverit, ut dicteriis in levitatem meam epistolae adjectis fidele crucies pectus? Ride, ut lubet, temeritatem ac negligentiam, quarum habitum ex tanta et tam diuturna vexatione contraxi; ride ignorantiam; ride philosophum sine ratione, quod putas aliud ac loquitur agentem; ride quoque caeteras, quibus humanitas mea urgetur, nugas, ast, quod per veritatis amorem abs Te precor, ingrati ac subdoli animi scelus a me remove, et ab hac culpa innocentem absolve. Damnum Tibi a me datum objicis. Bone Deus! quid litigas; non refugio, non nego, utraque manu largior, et, ut nosti, tum Tibi tum parentibus Tuis ingenue professus sum, me vestrorum beneficiorum numero ac pondere immerito cumulatum pudore suffundi. Quod peccaverim, interdum non credo, dum video, ac detestor; sed peccavit quoque saepius rerum angustia, et quam animus ut plurimum distractus evitare non potest, dura necessitas. Homo homini aliquid mihi et humanitati communi dabis; imo non homo homini sed amicus amico. Licebit certe adhuc ante abitum ex patria Tecum praesentem loqui, et si quid adhuc fidei, veritatis ac pietatis erga me Tuae restat, multa, quae improbas, solidis rationibus diluam. Ne committe, Frater suavissime! ut nostri utriusque dissensio malevolorum risui ac insaniae exponatur. Habes me totum Tibi obstrictum; quocunque me offendas, modestia, amore ac fide ac patientia Te vincere posse mihi ipsi gratulabor; tubulos Torricellianos, si recipere neget vitriarius, jube ut urbem nostram praeteriens ad me accedat et 6. aut 7. adjunctos simul pro inani labore grossos auferat. Hac, credo, lege non morosior, negabit. Taedet Te, ut scribis, mendacia de morte puellae meae pro Te sparsa; adverte modo, [170] Amice! mentem et considera sine bile, utrum ex hoc capite, si quoque fabula sit, reus agi possim, cum ego ipse adhuc dubius ancepsque haeream. Quae vero sunt istae subdolae mali politici induciae, quibus vel famam vel fortunas Tuas lacessere conatus sim. Refer in melius consilia, amic optime! et pro judicii Tui felicitate ab omni affectuum aestu liber inquire, utrum juxta aeque ac juste argumenta talia objicere possis homini, imo amico, quem, ut pluribus abstineam, probe nosti, et cujus si non externa auxiliorum officia, animum Tu probum ac ingenuum expertus es, imo, si Deus vitam ac vires largiatur, longe quoque absens semper ac ubique eundem experieris. De capsula inter nos proxime coram agetur, ut et me a mercenarii doli suspicione liberes et Tu quoque non habeas, quod vel tantillum de damno Tibi dato conqueri possis. De solido, quem Speerius debet, repetendo, ne cogitavi quidem amplius. Erit enim forte aliquando, ubi Tu ipse fidei ac prudentiae potius meae quam aliorum inniti ac subscribere non dubitabis. Bibliop. [?] ego propinqua hebdomade solvam, et nisi Tu prior ad nos accesseris, circa hujus finem Hirschbergam per vestram urbem profecturus ultima amicitiae nostrae fundamenta valedicens Tecum ponam. Ad fabulas et vulgi obtrectationes jam occallui, imo easdem mihi referri abhorreo. Carmen patris mei iracundiam leniturum et quinque fere plagis (quod vocant in folio) exceptum ibidem Hirschbergae impressum accipies. Triumphum de morbo ante victoriam cecini; si quidem capitis dolore (ex nimiis forte vigiliis, quas manuscriptis Jaurovia receptis Beuchelio describendis impendo) coactus nondum libero aëre post discessum Tuum frui potui. Tuere, amice jucundissime! et amicitiam nostram et, quantum sine molestia Tua fieri potest, famam meam, atque in mentem revoca, si enim hoc beneficii indigno, quod Deus nolit, exhibeas, nihilo secius summae mentis providentiam Tibi rebusque Tuis mei nomine vices reddituram esse. Vale ac mentem inter labores ac languores corporis fluctuantem sincera responsione recrea. Salutem dico parentibus, sorori, fratri et Domino Gutbierio. Vale. Landesh. etc.

Grossjahnio nostro quoque salutem meam dicas et omni [171] bus, quos mihi notos nosti. Priori adjunge simul excusationem non datae ad illum epistolae, quam a me impraesens capitis dolore impedito proxime accipiet.

Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid, www.editura.de) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).

Lizenzvertrag

Eine vereinfachte Zusammenfassung des rechtsverbindlichen Lizenzvertrages in allgemeinverständlicher Sprache

Hinweise zur Lizenz und zur Digitalen Bibliothek