[Suscipe, lecta cohors, nostri documenta favoris]
[12] Juvenibus ornatissimis Johanni Godofredo Fischero svidnicensi et Caspari Andersio Reichenbachensi abitum ex schola svidnicensi in academias a. 1713. parantibus gratulatur.
Johannes Christianus Güntherus, Strieg.
Suscipe, lecta cohors, nostri documenta favoris,
Sylvestres hilari suscipe fronte modos.
Nostra quidem raro vatum tepefacta furore
Pegaseo nunquam pectora fonte calent.
Nec facili Veneres ludunt in carmine, Phoebo
Nec nostro Charitum contigit esse procum.
Mens tamen, ingrati fugiens ostendere vultus,
Exhibet officii debita vota sui.
Vestra mihi, juvenes, pietas et cognita virtus
Atque fides omni tempore lecta fuit.
Hactenus una boni melior doctrina magistri
Nos, idem et firmo foedere junxit amor.
Nunc vos excultae collecta scientia mentis
Sacrati Pindi culmen adire jubet.
Ite deo comitante, simul studiisque coactis
Discite, Pierii quod juga montis habent.
Patria sic vestros olim expertura labores
Gaudebit, tantos se genuisse viros.