E vitae curriculo quod hisce litteris adjunxi, in-
telligetis, Viri amplissimi, me ante biennium re-
rum publicarum administratione, cui per plures
annos interfui relicta, ad studium litterarum, qua-
rum amore a prima inde juventute captus fui, eo
animo rediisse ut ad publici doctoris munus me
accingerem atque praepararem. Etsi quantum in
me est, hucusque operam dederim ut accuratiorem li-
terarum cognitionem mihi pararem, tamen me
a fine, quem mihi proposui, longe etiam nunc abesse
satis superque persuasum habeo. Verumtamen ut
tendem aliquando ad vitae genus unice mihi pro-
batum propius accedam et ceteris quoque me non
temere a practico vitae genere ad doctrinae stu-
dia animum convertisse publice probarem, vehe-
menter exopto ut jam nunc philosophiae docto-
ris honores mihi a Vobis concedantur. - Itaque sta-
diorum meorum in philosophicis potissimum atque
iis disciplinis quae ad rerum publicarum instituta spec-
tant, tanquam specimen aliquod disputatiunculam Vo-
bis trado de systematis feudalis notione, quam quo-
minus benigne excipiatis, insignis Vestra humanitas
dubitare me non patitur. Quodsi precibus meis, ut
ad examen me admittere velitis, satisfacere decre-
veritis, ut ex iis disciplinis potissimum quarum su-
mentionem feci quaestiones mihi solvendas
proponatis, Vos rogatos habeo, Viri amplissimi, pr[e-]
ces simul adjungens ut, ubi de doctrinae meae m[o-]
dulo sententiam feretis, illlud etiam memineritis,
diu studia mea et armis pro patria deferenda semel
iterumque susceptis et publicis negotiis exercendis,
impedita fuisse atque interrupta. Valete.